monumenta.ch > Plinius > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 131
{XLVI} Tinguit Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. unde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuissimi, quod coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur.